Latin
349.5.1 to 349.5.29
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 349.5.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
De Confessione peccatorum, et quia hoc desiderat diabolus ut peccata uostra minime confitentes, rei aute tribunal aeterni Judicis appareamus; Deus e contrario vult ut mala nostra humiliter confiteamur ill hoc sæculo, ut ab eis liberari mereamur iu futuro (c). i. Confessionis præceptum. Cur Deus hoc jusserit. Diaboli conatus ne impleamus. In omnibus Scripturis divinis, fratres dilectissimi, utiliter ac salubriter admonemur, ut peccata nostra debeamus jugiter et humiliter non solum Deo, sed etiam sanctis et Deutn timentibus confiteri. Sic enim per Jacobum apostolum nos admonet Spiritus sanctus, dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jacobi v, 16): et Psalmista, Confitemini Domina quoniam bonus (Psal. CXVII, 1); et iterum, Dixi, pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino; et tu remisisti impietatem cordis mei (Paul. xxxi 5). Quomodo enim nobis peccatorumvulucra nunquam deesse possunt; sic et confessionis medicamenta deesse non debent (d). NoM enim ideo vult Deus, ut confiteamur peccata nostra, quod ea ipse scire non possit: sedquia diabolus boc desiderat, ut inveniat quod nobis ante tribunal Judicis aeterni objiciat; ideo vult ut magis defendere, qnam accusare peccata nostra velimus. E contrario autem Deus noster, quia pius est et misericors, vult ut ea confiteamur in hoc sæculo, ne pro illis confundamur, postmodum in futuro. Si enim nos conUtemur, ille parcit; si nos agnoscimus, ille ignoscit. Primo homini non est dictum, Confitere peceatuln; quia non fecerat quod fateretur: sed dicium est ei ut non peccaret (Gen. II,17). Non obtemperavit, peccavit. Nati sumus mortales ex vinculo. peccati; propagata est miseria nostra per successionem fragilitatis humanæ; et dicilur nobis, Fatemini peccata. Serpens autem ille quomodo tunc institit, ut non servaret homo quod illi dictum est, ne peccaret (Id. III, 4): sic nunc instat, ut non servet homo quod ei dictum est, Confitere peccatum.