Latin
349.5.58 to 349.5.83
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 349.5.58-83
Unproofread scanNot analysed yet
Liberum est homini consentire. Et ideo cum per Dei adjutorium in potestate tua sit, utrum consentias diabolo; quare non mngis Deo, quam ipsi obtemperare deliberas? Si enim solus diabolus daret consilium, et Deus taceret; haberes quod excusare posses. Cum vero Christus tibi et conscientia tua contradicat, et per Scripturas divinas audias in ecclesia quod non debeas facere malum; quare eligis mortem, et deseris vitam; et magis vis sequi diabolum ad luxuriam, quam obtemperare Christo qui te invitat ad v itam aeternam? Rogo ergo vos, fratres charissimi, quare satanas seducit ad peccandum, cum Deus posuerit homini in potestate non consentire satanæ? Est enim a dextris quodam modo praicipicns Deus. a sinistris seducens satanas, homo in medio constitutus. Cor suum quid inclinat ad diabolum? Q'tare non potius erigat ad Deum? Non enim diabolus cogendo, sed suadendo nocet; nec extorquet a nobis consensum, sed petit. Nos diabolum non adjuvemus1; et vincimus. Dat quidein ille consilium: sed, Deo auxiliante, nostrum est vel eligere, vel repudiare quod suggerit. A. Excusationes in peccatis. Non ea tollunt, sed ipsorum medicinam. Attendite et aliud. Quando dicit homo quod seductus est a satana, quando dicit se seductum, confitetur ex parte: sed tamen negat se fecisse, el dicit, Ego nihil feci, diabolus fecit. Conatus est ciicere illud Adain: ipse enim excusare se voluit de muliere; mulier excusare se voluit de serpente: Dominus autem Deus, qui liberum arbitrium dedit homini, et eum præcepto suo adversus serpentis venena fIrmaverat, non audivit istas excusationes: quia et mulier propterea data erat, ut doceretur a viro, non ut doceret virum; et sic erat constituta voluntas amuorum, sic erat fabricatum liberum arbitrium, ut si nollet consentire serpenti, discedcret serpens in sua falsitate confusus, et remaneret homo in Domino creatore firmatus.