# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 349.5.84-115

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 349.5.84 to 349.5.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/349.5.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/349.5.84

Ipsa sunt mala verba quæ diximus: qnia modo serpens vult suadere excusationes peccatorum. Tunc fecit quod accuses; modo autem vult facere quod excuses. Deus confitenti tanquam in apertum sinum indulgentiam paratus erat dare; excuSas, claudis sinum, includis peccatum, excludis indulgentiam peccati. Ecce quid fecisti: non ut tolleretur peccatum, ut dixi jamdudum; sed ut intercluderetur Incdicina peccati. Sanare te habebat Deus per indulgentiam, si fatereris: quaeris per quem excuses; sed non quærit ille quem pro te puniat. Confessio initium sanitatis. Dic ergo devolo corde quod dixi paulo ante, Eoo dixi, Domine, miserere mei. Quare addidit, Ego dixi? Pronter Manichæos, qui dicunt, Non tu peccas. Clama, Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Sanat te Dens; confitere tantum vulnus tuum. Jaces sub manibus medici, patienter implora auxilium. F'ovet, urit, secat, aquanimiter tolera; tantum noli attendere, nisi ut saneris. Sanaberis autem, si ostendas te medico: non quia ille non videt, si tu te abscondas; sod ipsa confessio initium sanitatis est. 6Corripientis sævitia lenis.— Emendabit mejustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Quid hoc est? Melius est mihi ut quando videt justus peccatum meum, emendet me, nun mihi parcat, dicat quia peccavi, sæviat in peccatum meum, ut me liberet a peccato. Videtur acerbe clamare: sed intus lenis est in misericordia. Ideo dixit, Emendabit me justus in misericordia, et arguEt me. Quando ergo arguit, et quando clainat, et quando justus sævit, miseretur: et totum illud de misericordia paterna est, non de sævitia inimici. Magis autem quando non vult te mori sub pcccato, magis aniat, quia secat. Non vult enim putredine peccati cætera membra tua contabescere.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
