# De Bello Alexandrino 72

Pseudo-Caesar, De Bello Alexandrino, 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-caesar-2/de-bello-alexandrino/72

Zela est oppidum in Ponto positum, ipsum ut in plano loco satis munitum: tumulus enim naturalis, velut manu factus, excelsiore undique fastigio sustinet murum. Circumpositi sunt huic oppido magni multique intercisi vallibus colles; quorum editissimus unus, qui propter victoriam Mithridatis et infelicitatem Triari detrimentumque exercitus nostri magnam in illis partibus habet nobilitatem, superioribus locis atque itineribus paene coniunctus est oppido nec multo longius milibus passuum III abest ab Zela. Hunc locum Pharnaces veteribus paternorum felicium castrorum refectis operibus copiis suis omnibus occupavit.

---

Pseudo-Caesar, De Bello Alexandrino, ed. A. G. Way. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0428/phi001/phi0428.phi001.perseus-lat1.xml.
