# De Bello Africo 74

Pseudo-Caesar, De Bello Africo, 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-caesar/de-bello-africo/74

Legati interim ex oppido Vaga, quod finitimum fuit Zetae, cuius Caesarem potitum esse demonstravimus, veniunt petunt, obsecrant, ut sibi praesidium mittat: se res compluris quae utiles bello sint sumministraturos. Per id tempus deorum voluntate studioque erga Caesarem transfuga suos civis facit certiores Iubam regem celeriter cum copiis suis, antequam Caesaris praesidium eo perveniret, ad oppidum accucurrisse atque advenientem multitudine circumdata eo potitum omnibusque eius oppidi incolis ad unum interfectis dedisse oppidum diripiendum delendumque militibus.

---

Pseudo-Caesar, De Bello Africo, ed. A. G. Way. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0426/phi001/phi0426.phi001.perseus-lat1.xml.
