Latin
1
Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum 1
Unproofread scanNot analysed yet
Cogitanti mihi et intolerabiliter animo aestuanti quidnam agere deberem de miserandis fratribus qui uulnerati non propria uoluntate sed diaboli saeuientis inruptione adhuc usque hoc est per longam temporum seriem agentes poenas darent, ecce ex aduerso obortus est alius hostis et ipsius paternae pietatis aduersarius haereticus Nouatianus: qui non tantum, ut in euangelio significatum est, sicut sacerdos uel Leuites iacentem uulneratum praeteriret, sed ingeniosa ac nona crudelitate sauciatum potius occideret adimendo spem salutis, denegando misericordiam patris, respuendo paenitentiam fratris. mirum quot acerba, quot aspera, quot peruersa sunt. sed facilius quis in alieno oculo festucam prospiciet quam in suo trabem. nos autem, fratres dilectissimi, non moueat aut turbet haeretici istius perfidi abrupta dementia, qui cum in tam ingenti dissensionis et schismatis sit crimine constitutus et ab ecclesia separatus, sacrilega temeritate non dubitet in nos sua crimina retorquere. cum sit enim a semet ipso nunc factus inmundus, sordibus sacrilegis inquinatus, hoc nunc nos esse contendit. et cum scriptum sit canes foras remansuros et apostolus hos eosdem canes docuerit esse uitandos, sicut legimus, ait enim: uidete canes, uidete malos operarios, rabiem suam non cessat latratibus excitare, luporum more tenebrosam caliginem optare, qua facile possit ferina sua crudelitate oues a pastore direptas spelunca tenebrosa laniare. aurum certe se suosque quos colligit esse pronuntiat. nec nos dubitamus desertores ecclesiae apostatas factos in aurum nunc facile potuisse conuerti, sed illud aurum in quo prima delicta populi Israel denotata sunt. ceterum uasa. aurea et argentea quae ab Aegyptiis excussa sunt in dominica potestate id est Christi ecclesia perseuerant: in qua domo si perseurasses. Nouatiane, uas forsitan at pretiosum fuisses, quod nunc [te] in paleas et in stipulam conuersum nec intellegis nec plangis.