Latin
10
Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum 10
Unproofread scanNot analysed yet
Adeo quia multae miserationis est Dominus audiuimus, audiamus quid per Dauid contestatur spiritus sanctus: si dereliquerint filii eius legem meam et in mandatis meis non ambulauerint et si iustificationes meas profanauerint et praecepta mea non custodierint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis. his similia et per Ezechielem legimus dixisse Dominum; fili hominis, domus Israel habitauit super terram suam, et coinquinauerunt eam facinoribus suis. sicut mulieris menstruatae facta est inmunditia eorum ante faciem meam effudi iram meam super eos et disseminaui eos inter gentes et secundum peccata eorum iudicaui eos, quia coinquinauerunt sanctum nomen meum. et quia dictum est de his: hic est populus Domini, peperci eis propter sanctum nomen meum, quod. spreuit domus Israel inter gentes. et coniungens ait: propterea dic populo Israel: haec dicit Dominus: non uobis parco domus Israel, sed propter sanctum nomen meum parcam, quod coinquinastis inter gentes, et scietis quia ego Dominus, cum sanctificabor in uobis. item Dominus ad eundem: fili hominis, dic populo Israel: quare locuti estis dicentes: erroribus nostris contabescimus, et quomodo salui esse poterimus? dic eis: uiuo ego, dicit Dominus, quia non desidero mortem peccatoris, sicut desidero ut auertatur peccator a uia sua pessima et uiuat. redite ergo a uia uestra pessima. quid morti uos traditis domus Israel? sic et per Esaiam prophetam: non in aeternum indignabor uobis neque semper non defendam nos. et quoniam Hieremias propheta in persona populi peccatoris deprecatur Dominum dicens: emenda nos Domine, sed in iudicio et non in ira, ne paucos facias nos, adiecit et dixit Esaias: propter peccatum modice contristaui eum, et percussi eum et auerti faciem meam ab eo, et contristatus eat et abiit tristis in uiis suis, et quia operatur, adiecit et dixit: uias eius uidi et curaui eum et dedi ei exhortationem ueram pacem super pacem ∗∗paenitentibus? deprecantibus et operantibus restitui posse qui male perierint quique a Christo declinauerint.