Latin
15
Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum 15
Unproofread scanNot analysed yet
Quis ista loquitur ? utique ille qui relictis nonaginta nouem ouibus quaesiuit illam quae de suo errauerat grege, sicut Dauid dicit: erraui uelut ouis quae perit, quam inuentam Christus redit umero suo portans peccatricem delicatam: qui gaudens et exultans uocatis amicis et domesticis ait: conlaetamini mihi, quoniam inuenta est ouis mea quae perierat. dico, inquit, uobis quia tale gaudium erit in caelo super peccatorem paenitentiam agentem. et subiungens ait: aut quae mulier habens denarios decem et cum perdiderit ex eis unum, non accendit lucernam et tota die domum suam emundat quaerens donec inueniat? et cum inuenerit, conuocat amicas et uicinas suas dicens: gratulamini mihi, quoniam inueni'denarium quem perdideram. dico uobis quia tale gaudium erit in conspectu angelorum Dei super uno peccatore paenitentiam agente. e contrario autem non agentes facinorum suorum paenitentiam quae eos maneant ex ipsius Domini responso cognoscant; legimus enim in euangelio quod quidam uenerunt de Galilaeis ad Dominum, adnuntiantes ei de eis quorum sanguinem miscuit Pilatus cum sacrificiis ipsorum: quibus respondit Dominus dicens: putatis quia illi . Galilaei super ceteros Galilaeos peccatores fuerant, quia passi sunt talia? non. dico enim nobis, inquit, quia nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter perietis. aut illi decem et octo super quos cecidit turris in Siloa, putatis quia debitores fuerunt morti super omnes homines qui habitabant in Hierusalem? non, dico uobis, inquit, quia nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter perietis.