# Ad Novatianum 16

Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum, 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/16

Excitemus itaque nos quantum possumus, fratres dilectissimi, et abrupto inertiae et securitatis somno ad obseruanda Domini praecepta uigilemus. quaeramus tota mente quod perdidimus, ut inuenire possimus: quia quaerenti, ait scriptura, dabitur et pulsanti aperietur. mundemus domum nostram munditia spiritali, ut secreta quaeque et abdita pectoris nostri uero euangelii lumine radiata dicant: tibi soli deliqui et nequissimum in conspectu tuo feci: quia mors peccatorum mala et apud inferos paenitentia nulla: habentes in contemplatione maxime diem iudicii et retributionis: et quod ab omnibus nobis credendum et firmiter est tenendum quia acceptio personarum non est apud Deum: cum praeceperit in Deuteronomio non accipiendam esse personam in iudicio. non accipies, ait, personam nec secundum minimum nec secundum maximum iudicabis. his similia et per Ezechielem dixit: omnes, inquit, animae meae sunt, sicut anima patris et anima filii. anima quae peccauerit ipsa morietur.. hic erit igitur a nobis uenerandus, hic tenendus, hic per plenam ot dignam nostram confessionem propitiandus, qui habet potestatem animam et corpus mittendi in gehennam ignis, sicut scriptum est: ecce uenit cum multis milibus nuntiorum suorum facere iudicium de omnibus et perdere omnes impios et arguere omnem carnem de omnibus factis impiorum quae fecerunt impie et de omnibus uerbis impiis quae de Deo locuti sunt peccatores.

---

Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa001/stoa0104p.stoa001.opp-lat1.xml.
