# Ad Novatianum 2.1-14

Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum, 2.1 to 2.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/2.1

Quid igitur nanis rebus extolleris? damna potius quam lucra consequeris. quid te ex quo pauperior factus es diuitem credis? audi in Apocalysi dominicam uocem iustis te obiurgationibus increpantem, dicis, inquit, diues sum et ditatus sum et nullius rei egeo: et nescis quoniam tu es miser et miserabilis et caecus et pauper et nudus. has opes, has diuitias paupertatis pro certo possidere se credat, quisque Christi ecclesia derelicta ratione caeca apud temerarios illos schismatum duces et dissensionis auctores conuerti non trepidat: quos Iohannes antichristos appellat, quos euangelista paleis similat, quos Dominus Christus fures et latrones designat, sicut ipse in euangelio declarat dicens: quia qui non introiit per ostium in chortem ouium, sed descendit per alteram partem, ille fur et latro est. item in eodem quoque ait: omnes qui uenerunt fures sunt et latrones. qui isti sunt, nisi desertores fidei et transgressores ecclesiae Dei, qui contra ordinationem Dei nituntur? quos merito spiritus sanctus per prophetam increpat dicens: fecistis consilium non per me, et cogitationem non per spiritum meum, adicere peccata super peccata. quid ad ista respondeant peruersissimi isti Nouatiani uel nunc infelicissimi pauci: qui ad tantam furoris dementiam proruperunt ut nec Deo nec homini reuerentiam habuerint? illic inpudentor et sine ulla ordinationis lege episcopatus adpetitur, hic dum propriis sedibus et cathedrae sibi traditae a Deo renuntiatur. illic ueritas: aspernantur me, ut sacrificent mihi nec offerunt oblationes sanctas filiorum Israel nec accedunt offerre sancta sanctorum, sed accipient ignominiam suam in errore quo errauerunt. satis sit paucis probasse quidnam sint. audite igitur, Nouatiani, apud quos scripturae caelestes leguntur potius quam intelleguntur, palam etiam * * si non interpolentur. sunt enim uestrae praeclusae aures et corda caecata, qui nullum de spiritalibus ac salutaribus monitis lumen admittitis.

---

Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa001/stoa0104p.stoa001.opp-lat1.xml.
