Latin
6
Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum 6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem requiem pedibus columba illa, sicut superius diximus, inuenire non poterat, hoc significabat uestigia negantium hoc est sacrificatorum, lubrici ueneno serpentis sauciata in lapsum conuersa: quae ulterius non possent super aspidem et basiliscum conscendere et draconem et leonem calcare. quam potestatem tradidit Dominus discipulis suis, sicut in euangelio ait. ecce do uobis potestatem calcandi super omnem uirtutem inimici et super serpentes et scorpiones, et non nocebunt uos. istis igitur tot et tantis malignis spiritibus infestantibus et in lapsorum necem insurgentibus prouisa est uulneratis salutis uia ut quibuscumque uiribus possent toto se corpore protrahere, castris suis recipere, quibus recepti possent medellis spiritalibus uulnera sua curare. recepta igitur columba paucis etiam diebus interiectis iterato emittitur ex arca: quae reuersa non tantum firma uestigia sed et insignia suae pacis atque uictoriae per illa oleae folia quae suo ore portabat ostendit. duplex ergo illa emissio duplicem nobis persecutionis temptationem ostendit: prima in qua qui lapsi sunt uicti ceciderunt, secunda in qua hi ipsi qui ceciderunt uictores extiterunt. nulli enim nostrum dubium uel incertum est, fratres dilectissimi, illos qui prima acie id est Deciana persecutione uulnerati fuerunt hos postea id est secundo proelio ita fortiter perseuerasse, ut contemnentes edicta saecularium principum hoc inuictum haberent, quod et non metuerunt exemplo boni pastoris animam suam tradere, sanguinem fundere nec ullam insanientis tyranni saeuitiam recusare.