Latin
8
Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum 8
Unproofread scanNot analysed yet
Respondebimus eis et ad istam pronuntiationem Domini quam male intellegunt et male sibi interpretantur. quod enim ait: qui me negauerit coram hominibus, et ego negabo eam coram patre meo qui est in caelis, utique futuri temporis significatio est, quo tempore incipiet Dominus secreta hominum iudicare, quo tempore tribunali Christi omnes nos oportet adstare, quo tempore multi incipient dicere: Domine Domine, nonne in t uo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus, et in tuo Domine uirtutes multas fecimus? et tunc audient uocem Domini dicentis: discedite a me omnes qui operati estis iniquitatem, non noui uos. ibi adimplebitur quod ait: negabo et ego illos. quos autem maxime negabit Dominus Christus, nisi uos omnes haereticos et schismaticos et nominis sui alienos? qui enim aliquando Christiani nune Nouatiani iam non Christiani primam fidem uestram perfidia posteriore per nominis appellationem mutastis, uelim nunc propositioni uestrae respondeatis. legite et docete quem Dominus de his qui se dereliquerant uel negauerant, cum adhuc ipse esset, negauit: atqui et ceteris qui secum remanserant de discipulis ait: numquid et uos uultis ire? Petrum etiam quem negaturum ante praedixerat, cum negasset, ipse non negauit, sed sustinuit, et amare illum suam negationem flentem ipse postmodum lenit.