# Adversus Judaeos 1

Pseudo-Cyprian, Adversus Judaeos, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/adversus-judaeos/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/adversus-judaeos/1

Adtendite sensum et intellegentiam uestram in spiritu sancto, ut non tantum auribus audiatis, sed etiam oculis cernatis diuinum Christi sacramentum. cernitis autem per fidem uestram: audire enim necessitatis est, credere sollicitudinis. aurium officium est indifferenter pariter uana adque utilia perspicere, fidei autem non nisi quae probauerit credere. nec enim cuiquam prodest libenter audire, nisi credulitas auditum confirmet. fidei oculi sunt spiritus per quem uidentur spiritalia. si ergo uos estis spiritales, intellegite caelestia. similes enim similia sui recognoscunt: etiam muta animalia de uocis sono inuicem se intellegunt, leones fremitum, tauri mugitum et miles tubae clangorem. quanto ergo uerius spiritales spiritalia intellegunt, caelestes et heredes patris sui praecepta et ea quae testamento patris sui cauta sunt? uos ergo cum sitis Christi heredes, intellegite testamentum eius. quod si quis per aetatem minus docibilis est ad intellegendum, habet spiritum sanctum interpretem: illum sequatur, illo duce et magistro facillime poterit noui testamenti iura uirtutemque cognoscere, quod hereditas gentibus contributa est.

---

Pseudo-Cyprian, Adversus Judaeos, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa020/stoa0104p.stoa020.opp-lat1.xml.
