# Adversus Judaeos 10

Pseudo-Cyprian, Adversus Judaeos, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/adversus-judaeos/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/adversus-judaeos/10

Etenim qui quondam uecordes et indocti spiritu, nunc scripturas docent et sciunt et intellegunt: qui autem ab initio docti £ t periti et legis disciplinam scientes, nesciunt legere nec intellegunt spiritalia, et qui ex illis prudentibus cupiens uidere uenit, intellegit, rogat puerum paruulum aut anum aut uiduam aut rusticum dicens: 'uiuere cupio, dux esto homo in Sion: enarra mihi nouum testamentum, reconcilia me Domino: ecce trado me tibi discipulum, interpretare mihi legem, quae acta est in Choreb, dissere praecepta quae in Sion et in lege'. sine litteris disserit scripturas eis et puer edocet senem et anus persuadet diserto. correptus ergo Israel sequitur iniecta manu ad lauacrum et ibi testificatur quod credidit, et accepto signo purificatus per spiritum rogat accipere uitam per cibum gratiae panis qui est a benedictione et fit mirum spectaculum: et qui Leuitae offerebant et sacerdotes immolantes et summi antistites libantes adsistunt puero offerenti, discunt qui olim docebant et iubentur qui praecipiebant et intinguntur qui baptizabant et circumciduntur qui circumcidebant: sic Dominus florere noluit gentes. uidetis quemadmodum uos Christus dilexit.

---

Pseudo-Cyprian, Adversus Judaeos, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa020/stoa0104p.stoa020.opp-lat1.xml.
