Latin
8
Pseudo-Cyprian, Adversus Judaeos 8
Unproofread scanNot analysed yet
Haec poena in Israel est et condicio in Hierusalem: et nisi connerterint mentes et dixerint uiuit Dominus in saecula, non poterunt introire in Domini uitam. uiuit etenim, uiuunt hereditates eius, et uiuit quem interfecistis, impia Hierusalem, et tamen non in totum spem tibi denegauit Dominus: dedit enim ueniam paenitentiae, si quo modo possis paeniteri. quis tam bonus, quis tam pius, tam misericors? 'accipe' inquit 'salutem, licet me occideris: heres esto cum uirgine licet non merearis. ignosco, si paenites'. ergo si fas est, capite mentem bonam, uel sero uel tarde intellegite testamentum nouum. age uos, gentes, absoluite illis scripturas suas, sed dicite: adorate Dominum pro meritis suis: quod manus ei extenderis licet exaggeres orationem tuam, non audit: manus enim tuae plenae sunt sanguine. lauamini, mundi estote, et uenite conloquamur, dicit Dominus Deus eluet sanguinem ex uobis et emundabit corda uestra super niuem et animas uestras super lactem'.