# Carmina 4.1-45

Pseudo-Cyprian, Carmina, Lines 4.1-4.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/carmina/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/carmina/4.1

Cum te diuersis iterum uanisque uiderem
Inseruire sacris priscoque errore teneri,
Obstipui motus. quia carmina semper amasti,
Carmine respondens properaui scribere uersus
Vt te corriperem: tenebras praeponere luci'
Quis patiatur enim, te matrem credere magnam
Posse deam dici rursusque putare colendam,
Cuius cultoros infamia turpis inurit?
Namque sacerdotes tunicis muliebribus idem
Interius uitium cultu exteriore fatentur,
Idque licere putant quod non licet: unde per urbem
Leniter incedunt mollita uoce loquentes,
Lassatosque tenent extenso pollice lumbos
Et proprium mutant uulgato crimine sexum.
Cumque suos celebrant ritus, his esse diebus
Se castos memorant: at si tantummodo tunc sunt
Vt perhibent casti, reliquo iam tempore quid sunt?
Sed quia coguntur saltim semel esse pudici,
Mente fremunt, lacerant corpus funduntque cruorem.
Quale sacrum est uero quod fertur nomine sanguis ?
Nunc etiam didici, quod te non fecerit aetas
Sed tua religio caluum, caligaque remota
Gallica sit pedibus molli redimita papyro.
Res miranda satis deiectaque culmine summo:
Si quis ab Isiaco consul procedat in urbem,
Risus oris erit: quis te non rideat autem,
Qui fueris consul, nunc Isidis esse ministrum ?
Quodque pudet primo, te non pudet esse secundo,
Ingeniumque tuum turpes damnare per hymnos
Respondente tibi uulgo et lacerante senatu,
Teque domo propria pictum cum fascibus olim,
Nunc quoque cum sistro faciem portare caninam.
An haec humilitas? est humilitatis imago.
Aedibus illa tuis semper monumenta manebunt.
Rumor et ad nostras peruenit publicus aures
Te dixisse: dea, erraui, ignosce, rediui.
Dic mihi si ualeas, cum talia saepe rogares
Et ueniam peteres, quae tecum uerba locuta est ?
Vere mente cares, sequeris qui mente carentes.
Haec iterum repetis nec te delinquere sentis.
Quid mereare uide: minus esses forte notandus,
Si tantum hoc scires et in hoc errore maneres:
At cum uericolae penetraueris ostia legis
Et tibi nosse Deum paucis prouenerit annis,
Cur linquenda tenes aut cur retinenda relinquis?

---

Pseudo-Cyprian, Carmina, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa003/stoa0104p.stoa003.opp-lat2.xml.
