Latin
Lines 6.200-6.244
Pseudo-Cyprian, Carmina 6.200-244
Unproofread scanNot analysed yet
Omnifero fert aequa solo praediuite tellus:
Florea libratis conflagrat purpura pratis.
Omnia praerutila miscent non inuida lucem,
Flos alium laetus suo lumine uestit amictum.
Hinc rosea niueo uariantur semine rura,
Et roseis niuea crispantur floribus arua.
Nescias illa quibus suanescant pulchrius arua
Aut quibus aetheria spiret felicius aura,
Quia melior specie uel quis praecellat honore.
Numquam florigenis similes nascuntur in hortis
Lilia nec nostris floruerunt talia campis,
Nec sic nota rubet mox aut rosa panditur alba,
Purpura nec Tyrio sic est incocta rubore.
Gemma coloratis fulget speciosa lapillis,
Prasinus inde nitet, illinc carbunculus ardet,
Smaragdusque lapis micantia lumina fundit.
Hic et odoriferis nascuntur cinnama uirgis
Et uiridi laetum folio confragrat amomum.
Hic iacet ingenitum radiati luminis aurum,
Et nemora alta tenens florenti uertice caelum,
Virentisque grauant uberrima germina ramos.
Nulla suos similes porrexit India lucos,
Non ita densa leuat uiridis cacumina pinus,
Nec sic alta comas crispat uibrata cupressus,
Nec uernus melius floret cum tempore ramus.
225 Hic aliter celsae florent in uertice nigrae
Aeternumque uirent solae sine grandine siluae.
Nulla cadunt folia, nullus flos tempore defit:
Robore conpacta uirent t cacumina, purpurat arbor.
Sed puto flos ille rosa est, rubor aequus in illo,
Sic speciem talem foliis adspirat odorum.
Stat cum flore nonis arbor pulcherrima pomis
Vitalemque frugem felicia robora densant.
Mella uiridatis confragrant pinguia ramis,
Lac etiam plenis manat potabile riuis.
Vitam spirat ibi quidquid pia terra uirescit,
Beat usque simul quidquid de germine floret,
Adque solum pulchrae redolet medicabile cretae.
Fons illic placido perfundit agmine campos,
Quattnor inde rigant partitam flumina terram
Ver puto semper agit uestitus floribus aether.
Non frigus uariat hiberni sideris auras,
Nec, radiata micat pressis caloribus aestas,
Caelum luce sua serenas temperat auras :
Et reficit fetam meliore flamine terram.