# Coena [Falso Inscripta] 1.1-14

Pseudo-Cyprian, Coena [Falso Inscripta], 1.1 to 1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/coena-falso-inscripta/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/coena-falso-inscripta/1.1

QUIDAM rex, nomine Johel, nuptias faciebat in regione Orientis, in Cana Galilææ. His nuptiis (1) invitati sunt plures. Igitur qui temperius loti in Jordane, adfuerunt in convivio. Tunc commendavit (2) Naaman, aquam sparsit Amos, Jacobus et Andreas attulerunt foenuin, Matthæus et Petrus straverunt, mensam posuit Salomon, atque omnes discubuerunt turbæ. Sed cum jam locus recumbentium (3) plenus esset, qui superveniebant, quisque prout poterat, locum sibi inveniebat. Primus itaque omnium sedit Adam in medio, Eva super folia, Cain super aratrum, Abcl super mulgarium, Noe buperarcam, Japhet super lateres (4), Abraham sub arbore, lsaac super aram, Loth juxta ostium, Jacob super petram, Moyses super lapidem, Delias super pellem, Daniel super tribunal (5), Tobias super lectum, Joseph super modium, Benjamin super saccum, David super monticulum, Joannes (6) in terra, Ph arao in arena, Lazarus super tabulam, Jesus super puteum, Zacchaeus super arborem, Matthæus in scamno, Rebecca super hydriam, Raab super stuppam, Ruth super stipulam (7), Thecla super fenestram, Susanna in horto, Absalon (8)- in frondibus, Judas super loculnm, Petrus super cathedram, Jacobus super rete, Samson super eolumnam, Heli super sellam, Rachel super sarcinam. Patiens stabat Paulus, et murmurabat Esau, et dolebat Job (9) quod solus sedebat in stercore. Tunc porrexit Rcbecca pallium, Judith coopertorium, Agar stragulum (10), Sem et Japheth cooperuerunt. Recumbentibus illatus est gustus cœnæ, et accepit cucurbitas Jonas, olus Esaias, betas Israel, morum Ezechiel, sycomorum Zacchæus, ci. trium Adam, lupinos Daniel, pepones Pharao, carduum Cain, ficus Eva, malum Rachel, prunum Ananias, bulbos na, olivas Aaron (11). ovum Joseph, uvasNoe, nucleos Simeon, acetum lunas (12): accepit oxygarum (13) Jesus Christus. Deinde supervenit Jacob cum filiis, et Laban cum filiabus luis, et sederunt super lapides. Venit et Abraham eum domesticis suis et Moyses cum caetera turba, et sederunt foris. Tunc respiciens Rex invitatos suos, sic ait: « Unusquisque vestram veniat in vestiarium meum, et dabo (14) singulis cœnatorias vestes.

---

Pseudo-Cyprian, Coena [Falso Inscripta], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa004/stoa0104p.stoa004.opp-lat1.xml.
