Latin
16
Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 16
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo ut a digressione reflectamus ad id quod erat constitutum, quemadmodum Domini mors potentior erat quam uita, ita uoluit martyrum suorum mortem esse potentem. quid enim infirmius quam uinciri damnari caedi cruciari occidi et ad carnificis arbitrium praebere corpus? haec species interdum misericordiam mouet etiam saeuissimis tyrannis. uerum ubi iam ad monumenta martyrum pelluntur morbi, rugiunt daemones, terrentur monarchae, coruscant miracula, concidunt idola: tum apparet quam sit efficax ac potens martyrum sanguis. praesentia infirma, epistolae graues, audiuit beatissimus gentium doctor. hoc et ad martyres recte accommodabitur: uita infirma et contemta, mors grauis ac potens. iam non est par omnium martyrum in tormentis alacritas, quemadmodum nec omnes eodem genere mortis defunguntur. tres illi beati pueri in mediis flammis inuenere refrigerium et septi innocuo elemento uelut in conclaui canebant hymnum Domino. Daniel item citra noxam leonum sodalitio est usus. beatus Andreas, ut habet humana quidem historia, sed satis probatae fidei, gaudens sibique gratulans ibat ad crucem. alii diutinis ac uariis cruciatibus subinde moriuntur nec tamen morte datur finire dolorem. est igitur et illud neri martyris hoc quoque totum arbitrio Dei committere. nouit ille quid expediat nobis et quid ad ipsius gloriam maxime conducibile sit. tantum illud assidue cogitandum est: siue uiuimu$siue morimur, Domini sumus. nec sibi quisquam displiceat, si corpore pariter et animo sentiat grauem ac diutinam molestiam, tantum fidat ei cui certat. is non patietur quemquam tentari supra id quod potest, sed faciet etiam cum tentatione prouentum. quosdam electos interdum patitur in tormentis deficere, ut agnoscant imbecillitatem suam, atque eosdem post fortissimos reddit in certamine. hac dispensatione Petrus ter abnegauit Dominum, ut edoctus quam nihil posset suis uiribus confirmaret fratres suos. quomodo autem confirmaret? ut sibi diffisi fiduciam omnem collocarent in Domino.