# De duplici Martyrio 19

Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/19

Ac symbolum imperatoris gestamus impressum frontibus nostris. quid si gerens signum Christi praestet opera Belial, nonne dedecoratur ille cuius insignia gerimus ? contra sicut imperator sibi placet de milite praestrenuo, sic existimans illius uirtutem ipsi decori et ornamento esse: sic Deus gloriatur in his quos redemit, quos lauit, quos sanctificauit, quos spiritus donatiuo dignatus est, si uitae sanctimonia declararint Domini gratiam in ipsis non fuisse uacuam. si Paulus gloriatur in discipulorum pietate, gaudium et coronam suam illos appellans, qui nihil erat nisi disponsator alieni muneris: annon Dominus magis gloriatur super his pro quibus mortuus est? iam quod in libro Iob ad hunc modum satanae loquitur Dominus: num animaduertisti seruum meum Iob, quomodo non sit ei similis super terram, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malitia? nonne sermonem profert de suo cultore gloriantis? beatus autem Paulus splendidiore etiam uerbo usus est scribens secundam ad Corinthios epistolam: Deo autem gratia, qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo. melius est nomen bonum super unguenta pretiosa. scriptura gloriosam famam appellare solet odoramenta. non tamen Deus gloriatur hominum more, sibi placens ac gestiens,, sed nostram salutem suam ducit gloriam et ideo subiecit apostolus: in his qui salui fiunt et in his qui pereunt. quomodo glorificatur Deus in his qui salui fiunt? quoniam in illis illustratur illius misericordia. quomodo in his qui pereunt? quoniam in his declaratur illius iustitia.

---

Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa006/stoa0104p.stoa006.opp-lat1.xml.
