Latin
20
Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 20
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc ipse sermonis cursus nos eo deduxit, ut doceamus et peccatorom confessione glorificari Deum. hic occurrit protinus ex libro Iesu Naue Achan, qui quoniam contra diuinum edictum sustulerat ex anathemate pallium coccineum insigne ac ducentos siclos argenti ac linguam auream siclorum quinquaginta, populus Israel terga uertit hostibus. itaque Iosue dixit Achan: fili mi, da gloriam Domino Deo Israel et confitere atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. confessus dedit poenas, et auersus est furor Domini. ea confessio clarificauit Dei iustitiam ac sapientiam. sapientiam, quod illius oculis nihil esset abstrusum: iustitiam, quod non sine causa passus esset hostes aduersus Israelem inualescere, quodque leges ipsius nullus hominum impune uiolat. nihil erat magni quod suffuratus erat Achan: magnum tamen erat documentum uniuerso populo, quantum periculum sit Dei iussa negligere eique uelle imponere quasi quidquam illum fugeret, aut quasi faueret praeuaricatoribus. atque ille quidem cum esset Iudaeus, ob unicum peccatum quod ipsi leue uidebatur seuerissimas poenas dedit, lapidatus ab uniuerso populo, corporis interitu salutem animae redimens. non enim iudicat Deus bis in id ipsum.