# De duplici Martyrio 23

Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/23

Haec cum ad hunc habeant modum, desiderate frater, conemur assiduis exhortationibus excitare fidelium animos, ut tota etiam uita martyrium hoc est testimonium reddat Deo: quod adeo negligendum non est, ut nisi ea praecesserit, martyrium quod sanguine perhibetur non sit martyrium. frustra enim ceruicem praebueris carnifici, nisi prius occideris membra quae sunt super terram, hoc est affectus qui militant aduersus spiritum, odium inuidiam auaritiam libidinem: quibus quicumque seruit Deum quodammodo abnegauit et Christum ore profitens uita satanam Deum confitetur. nec hic sermo debet cuiquam uideri durior, cum sit uerax ac salutaris: quidquid homo quiuis Deo anteponit, sibi Deum facit, nec possumus duobus seruire dominis: unus enim est Deus ex toto corde ex tota anima ex totis uiribus diligendus.'

---

Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa006/stoa0104p.stoa006.opp-lat1.xml.
