# De duplici Martyrio 24

Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/24

Quisquis igitur ore dicit: credo in unum Deum, et seruit auaritiae aut libidini aut luxui, sibi mentitur sibique repugnat, aliud lingua. sonans, aliud animo celans, uoce tantum testimonium perhibens Deo, cum uita satanam colat. efficacius autem est uitae quam linguae testimonium. non omnis qui dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum, sed qui facit uoluntatem patris caelestis. habent et opera suam linguam, habent suam facundiam etiam tacente lingua. ideo Dominus in euangelio Ioannem ita loquitur: opera quae dedit mihi pater ut perficiam, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me. quemadmodum igitur bona opera profitentur Deum, ita mala quodammodo loquuntur: non est Deus, nec scientia in excelso. quis non contremiscat, quis non inhorrescat, quis non laceret uestimenta sua, quis non obturet aures suas, si tales uoces audiat ex Christiano ? quantus horror, quantus dolor occupat animos nostros, cum quis uictus tormentis iussus abnegare Christum abnegat et ad Iouis statuam tus adolet? quam trepidamus metuentes ne Deus iratus fulmen in nos uibret irae suae, ne terra dehiscens nos absorbeat? ut interdum unius impietas supplicii consortio multos inuoluat: et sunt scelera tam immania., ut uidisse quoque aut audisse sit detestabile. sed cur alias in simili crimine tam sumus conniuentes ? cur et nobis adeo blandimur et aliis. at uide quid de talibus loquitur apostolus scribens Tito: profitentur se nosse Deum, factis autem negant. idem in priore ad Timotheum de uidua quae negligit familiam: si qua autem suorum maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit et est infideli deterior. si fidem negauit quae negligentius habet suam familiam, quid dicturum putas de his qui se totos dediderunt mammonae et uentri? de Christianis utique loquitur Paulus scribens Philippensibus, cum ait: quorum finis interitus, quorum Deus uenter est. quos eosdem taxat scribens Romanis: huiusmodi Christo Domino non seruiunt, sed suo uentri. sentire iuxta scripturarum consuetudinem dixit pro colere. uentrem colunt eum quem habent pro Deo. iam de anaritia manifestius etiam pronuntiat scribens ad Colossenses: mortificate, inquit, membra uestra quae sunt super terram, fornicationem immunditiam libidinem concupiscentiam malamao et auaritiam, quae est simulacrorum seruitus.

---

Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa006/stoa0104p.stoa006.opp-lat1.xml.
