# De duplici Martyrio 29

Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/29

I Oportet autem et illud considerare quantopere Christiani abhorrent ab idolothytis et ab ingressu fanorum atque ab ipsis etiam simulacris. cum beatus Paulus clamet neque idolum esse aliquid neque idolothytum, multo minus fanum ex lapidibus constructum est aliquid: et tamen plurimorum animus ea religione tenetur, ut mortem oppetant citius quam gustent idolis immolatum: et inexpiabile piaculum esse ducant, si ingrediantur fanum Iouis aut Apollinis ant Dianae seque putent contactu simulacri uehementer contaminari. equidem probo talium religionem, si sibi constet in omnibus. nunc pro dolor uidere est quosdam in his paene superstitiose trepidos, in aliis ubi grauior erat metuendi causa nimium esse securos. per se non inquinat animam contactus idoli nec ingressus fani nec esus idolothyti: sed per se polluit conscientiam amor pecuniae incestus rapina hypocrisis et his similia monstra. quam uero congruit horrere fani ingressum, nec horrere in templo sancto spiritui consecrato uictimas immolare daemoniis ? clamat sanctus Paulus scribens Corinthiis: nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in uobis? si quis autem templum Dei uiolauerit, disperdet illam Deus. rursus in eadem epistola: an nescitis quoniam membra uestra templum.sunt sancti spiritus qui in nobis est, quem habetis a Deo et non estis uestri? quod si Christianorum pectora sibi consecrauit Deus ut in illis inhabitet per spiritum suum, illic deliciatur et inambulat, illic amat sibi offerri uictimam puram in omni loco. et qui in hoc templum Deo sacrum eiecto sancto spiritu inducit abominationes quas in mystica uisione conspexit Ezechiel, qui illic sedem facit Mammonae Veneri Como Baccho aliisque portentis, qui ibi daemonibus immolat spurcissimas hostias, ueretur ingredi fanum gentium ne contaminetur? proinde nemo sibi frustra blandiatur, Deus non irridetur: constet sibi nostra religio, nec alios detestemur ipsi grauioribus obnoxii criminibus: nec alibi simus religiose timidi, alibi impudenter impii. sed Christum semel professi tota uita reddamus illi testimonium, et undique glorificemus illum obedientes illius praeceptis: ut in hoc cognoscant homines quod uere fidimus illi, quod ex animo diligimus illum et quod non simulate ad sacrum lauacrum addiximus nos illius militiae.

---

Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa006/stoa0104p.stoa006.opp-lat1.xml.
