# De duplici Martyrio 3

Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/3

Porro quod dictum est sanctificare pro glorificare, qui litteras Hebraeorum callent, affirmant esse sermonis illius proprietatem. quod ipsum tamen ex aliis scripturarum locis liquere potest, si minus illorum testimonio fidimus, quandoquidem et in oratione dominica sanctificetur nomen tuum dictum est pro glorificetur siue clarificetur nomen tuum. sic et Corinthios exhortatur, ut glorificent ac baiulent Deum in corpore suo. sicut enim nomen Dei glorificatur uita piorum hominum, in quibus ipse per spiritum suum operatur quidquid faciunt boni: ita e diuerso polluitur et infamatur malefactis eorum qui se Dei cultores profitentur. quemadmodum et militis uirtus aut serui probitas redundat in gloriam ducis aut heri, ita militis ignauia aut serui nequitia dedecori est duci aut hero, propterea quod horum mores magna ex parte pendent ab illorum moribus in quorum potestate sunt. qui etiamsi prorsus absunt ab omni culpa, tamen popularis existimatio solet dominorum mores ex seruorum moribus aestimare. unde etiam hic uidemus diuinam scripturam frequenter iuxta mortalium affectus loquentem uelut in Leuitico de eo qui de semine suo dedisset idolo Moloch dicit: quia polluit nomen sanctum meum. at quod ab hominibus sanctificatum est, pollui potest: Dei uero nomen in se semper est gloriosum, apud homines tantum contaminatur, quemadmodum mendax infamia non polluit uirum integrum. sic et apud Ezechielem clamat nomen suum fuisse pollutum inter gentes impiis moribus Israelitarum. quin et beatissimus Paulus scribens Romanis ex auctoritate prophetae dicit, appellans Iudaeos legem profitentes, sed ea quae lex uetat facientes: nomen Dei blasphematur inter gentes. et in oratione dominica, sicut attigi modum, ex auctoritate redemtoris oramus ut sanctificetur nomen Dei patris, hoc est ut inclarescat et illustretur apud homines utique per homines uel potius in hominibus. illustratur autem, si spiritus illius regnet in nobis et si illius uoluntati obtemperetur in terris, quemadmodum in caelis nulla est rebellio. quoniam autem homines ex sese nihil habent uirtutis, quidquid per nos recte geritur cedit in gloriam Dei et ideo thesaurum diuinae potentiae promit interdum ex uasis fictilibus, ut sublimitas sit uirtutis Dei et non ex nobis.

---

Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa006/stoa0104p.stoa006.opp-lat1.xml.
