Latin
5
Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 5
Unproofread scanNot analysed yet
Ac iuxta sensum crassiorem haec tria praecipua sunt m homine uitae argumenta atque etiam instrumenta. quamdiu enim pulmonis officio attrahitur uicissim ac redditur halitus, certum uitae indicium est: unde loquendi consuetudine spirare dicuntur qui uiuunt et exspirasse qui uitam finierunt. quin et anima Latinis flatus dicitur ad Graecae uocis imitationem, qui uentum ἄνεμον uocant super haec sunt in ipso homine subtilissimi spiritus a corde ubi fontom habent sparsi per uniuersum corpus, sed praecipue per arterias commeantes, licet et aliis partibus omnibus mixti: hi si subito euolent, mortem praesentem afferunt :sin includantur, lenta aegrotatione consumunt hominem. adest et humor quidam naturalis, quem ut arbitror medici phlegma uocant, sparsus et ipse per uniuersum corpus. huius usum numquam sentimus euidentius quam in sensu gustus: nisi enim hic admixtus sit inter linguam et palatum, nullum erit palati iudicium. et tamen haec sic mixta sunt in homine, ut non sit sanguis absque spiritu et phlegmate, et pariter ad tuendam uitam conferunt omnia. uidemus quoduis animal mori simulatque sanguis effluxerit, et consumto humore quem medici radicalem uocant non aliter moritur homo, quam exstinguitur lucerna consumto oleo. sed nimium diu moramur in contemplatione naturae, quod tamen non inutiliter factum opinor a nobis, ut dilucidius fiat caritati uestrae mysterium, in cuius contemplatione ideo uersamur lubentius quia salubrius. nam iuxta naturae considerationem tunc ista magnam uim habent, cum in nino corpore sua munia peragunt: ac iuxta mysticam philosophiam tunc demum plurimum ualent cum corpus relinquunt.