# De duplici Martyrio 6

Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/6

Nemo miratus est Dominum humano more spirantem ac respirantem, sed cum in cruce clamore ualido emisisset spiritum, simul intellectum est, illum et uerum fuisse hominem et uerum Deum: hominem quod iuxta naturae ordinem et ubi uitalem flatum emisisset, desiit uiuere: Deum, quod simul cum ingenti clamore mortuus est, declarans se nolentem ac spontaneum deponere uitam, quod humanarum uirium nemo nescit non esse. sensit efficax testimonium spiritus uicinus centurio: sic enim narrat beatus Marcus: uidens autem centurio qui ex aduerso stabat, quia sic exspirasset, ait: uere hic homo filius Dei erat. quid morte abiectius iuxta carnem? sed nihil morte potentius iuxta spiritum. erat et illud praeter naturae cursum quod e latere exanimati corporis sanguis et aqua profluit, ut absolueretur triplex testimonium. totum effudit spiritum ut nos respiraremus: quidquid erat humoris aquei reliquum, expressit ut nos ablueremur: quidquid resederat in corde sanguinis, emisit ut nos confirmaremur. atque haud scio an perperam faciam haec tria inter se conferens, cum sint unum non natura sed in mysterio. si qua tamen est discretio, sanguis in testimoniorum ratione potissimum celebratur, quod in hoc scriptura testatur esse uitam animantis, et ob id a cibis submouebatur edicto legis: praeterea magis est expositus hominum oculis sanguis quam spiritus ant aqua.

---

Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa006/stoa0104p.stoa006.opp-lat1.xml.
