# De duplici Martyrio 9

Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/9

Nemo maiorem caritatem habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. si non est maius eximiae beneuolentiae testimonium quam si quis uitam impertiat amico, grauius est dominici sanguinis testimonium qui pro inimicis effusus est. effusus pro inimicis fecit amicos ac filios Dei: atque ut consideremus hanc fore perpetuam amicitiam, reliquit nobis edendam carnem suam, reliquit bibendum sanguinem, ut per eadem aleremur, per quae sumus redemti. sanguinis aspersione confirmatum est uetus testamentum, quemadmodum ad Hebraeos scribens praeclare docet beatissimus Paulus: Christi sanguine consignatum et corroboratum est nonum testamentum, hoc est testamentum et pactum gratiae et remissionis peccatorum per sanguinem agni immaculati, qui in se recipere dignatus est totius mundi peccatum, quod omnes ex Adam contrahunt qui prodeunt in hanc uitam et cuius contagio peccant quicumque peccant. tanta autem est Christi sublimitas, ut fortasse non oporteat quemquam ceterorum hominum cum illo conferre, nisi ipse nobis tantam fiduciam praebuisset, qui non dedignatus sit discipulos suos uocare amicos, seruulos suos uocare fratres et coheredes. quemadmodum igitur ille suo mirabili testimonio clarificauit patrem in hoc mundo atque etiam in caelis: ita testimonium illius quodammodo consummatur testimonio sanctorum, quasi sit una. passio Domini et seruorum. id. ne quia existimet parum religiose dictum, beatus Paulus nobis patrocinatur ita scribens ad Colossenses: qui nunc gaudeo in passionibus pro nobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia. quis enim nescit, fratres, quam uberem prouentum effudit ecclesiae seges, apostolorum ac ceterorum martyrum sanguine irrigata? quo plus sanguinis effusum est, hoc magis effloruit multitudo fidelium, hoc latius sparsit suas propagines illa beata uitis a Christo stirpe surgens et occupans orbem uniuersum quacumque patet ab oriente ad occidentem, ab aquilone usque ad austrum.

---

Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa006/stoa0104p.stoa006.opp-lat1.xml.
