Latin
10
Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii 10
Unproofread scanNot analysed yet
$c quotiens de hoste triumphalibus spoliis onustus miles ingreditar, uulneribus suis gaudet: sic quotiens tempestatibus diu nauta fatigatus litora tuta contigerit, felicitatem suam de perpesso periculo ducit. est enim profecto, nisi fallor, labor laetus per quem securitas inuenitur. igitur toleranda sunt omnia, patienda cuncta, nec adpetendum quo modico gaudeas tempore et perpetuo puniaris ardore. meminisse enim debemus uelut quadam te foederis pactione constrictum, ex qua ant capessendae salutis sit iusta. condicio aut poenae merita formido: stas inter aduersa pariter et prospera, arma [inter] et tela: hincque te saecularis ambitio, inde caelestis admonet magnitudo.