Latin
13
Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii 13
Unproofread scanNot analysed yet
None iam ad eam rem, fratres carissimi, ueniam ex qua ostendere satis possim quanta martyrii uirtus habeatur: quae tametsi est omnibus nota proque ingenitae claritatis insignibus expetenda, tamen plus addidit necessitas temporis desiderio uoluptatis. etenim est muneris magni si eo tempore quis coronetur quo coronatum se putat, si forte moriatur. igitur cum sit sublime excelsumque martyrium, nonne magis est necessarium, cum mundus ipse subuertitur partimque orbe concusso natura deficiens ultimi exitus monumenta testatur ? nam et cum caelo imber incumbit, pluuias aer triste praetendit, et quotiens atra tempestas horrenti imminet pelago, per interaperta nubium ante coruscantium fulmina relucescunt: sed et cum magnis mare fluctibus uoluitur, paulatim unda se tollit paulatimque aequor albescit, donec cernas ita postmodum ruere, ut in illis quibus retunditur saxis spuma altius iaceat quam unda tumidum pelagus exspuebat. legis scriptum esse usque quadrantem nos ultimum reddere. sed haec res est ablata martyribus. etenim qui salutis aeternae cupiditatibus freti uitae desideria uicerunt, hos inexpertos doloris uniuersos Domini promissa fecerunt.