Latin
16
Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii 16
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim, carissimi fratres, natas est tanta martyrii, nt per illud credere etiam ille cogatur qui te uoluit occidere. scriptum est et legimus: in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam, quoniam per ignem probatur aurum et argentum. quoniam ergo nos terrenis temptationibus probat Dominus et his saeculi malis scrutatur Christus et expendit, gratulandum nobis est adque laetandum quod non illis perennibus reseruet exitiis, sed gaudeat ab omni contagione purgatos. ceterum ab his quos hereditatis participes adsciscit et in regna caelorum libenter adsumit, quid utique aliud quam integritatis ambitum quaerit P ipse finxit uniuersa et quae iacentibus se explicant campis et quae in obliquos se erigunt colles, et quod caeli magnitudo circumuenit et pelago circumfluente lubricum aequor includit. quod si illi adiacent omnia nec a nobis exposcit nisi facta sincera, auro, ut ipse dixit, similes esse debemus. aurum quippe cum relucentibus terris tremulo uideris splendore sub lumine ros et in liquidum flammis torrentibus resolui, sed (nam et artificis gratia fere sic est) caminis quotiens anhelantibus aestuans ignis euomitur, aditu terrae canali angusto diues flammis elicitur et refluentibus glebis arena retinetur. unde necesse est uniuersa sufferre, quo possimus omni scelere carere, sicut per prophetam suum dixit: et si coram hominibus tormenta passi sunt, tamen spes illorum inmortalitate plena est, et uexati in paucis in multis bene disponentur, quoniam Deus temptauit eos, et inuenit illos dignos sui et quasi holocaustam hostiam accepit illos.