# De Laude Martyrii 18

Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/18

Nam et Abraham sic Deo placuit, qui teiqptatus a Domino et filio non pepercit: pro quo ignosci forsitan posset si illum dubitasset occidere. armauit manus religiosa deuotio et omnis pietatis Domini iubentis imperiis pietas paterna neglexit. nec horruit quod nati funderet sanguinem nec intremuit ad uocem, et adhuc pro eo Christus non fuerat occisus. quid enim carius eo quam qui ne quid inuitus hodie sustineres, prius passus est quod doceret? quid eo dulcius, qui cum ipse sit Deus noster ac Dominus, tamen patientem pro se hominem regni caelestis efficit coheredem? o grande nescio quid, siue quia illud conscientiae ratio uix sustinet arcere, quin magna semper miretur ad munera, siue quia tam larga est maiestas Dei ut insperantibus cunctis etiam ea offerat quae nobis contemplatione factorum nefas fuerat optare. etenim tantum si salus daretur aeterna, pro ipsa perpetuitate uiuendi haberemur in gratia. at nunc cum caelum ac iudicii de ceteris facultatem perenni saeculo largiatur, quid est in quo spem his omnibus possit humana mediocritas experiri ? si iniuriis ageris, prior actus est ille. si contumeliis premeris, Dei munus imitaris. unde et parum est quidquid pertuleris pro eo, qui nihil amplius potes facere, nisi quod in hoc salus uniuersa consistit, quia martyrio totum ille promisit. denique apostolus, cui cordi fuere semper uniuersa, cum instar munerum promissorum penitus miraretur, aestimo, inquit, non esse condignas passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis. etenim secum ipse uoluebat quantae mercis existeret ut ei cui sufficeret morte carere non tantum salutis daret praemium, sed et conscendere caelum, caelum quod nec fugata lux cogit in noctem nec alternis uicibus dies aperit in lucem, sed aeris liquidi serena temperies per sudum igneo fulgore rutilantem puram explicat claritatem.

---

Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa007/stoa0104p.stoa007.opp-lat1.xml.
