Latin
24
Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii 24
Unproofread scanNot analysed yet
Quid igitur, fratres carissimi, potissimum referam quidue dicam ? sic in unum conuenientibus titulis dignitatis turbatur animus, deducitur sensus et in ipso conatu nitentis eloquii impar sermo uanescit. quid enim est dici quod satis esse possit, cum si uim aeternae salutis expresseris, occurrat ambitio, si ambitum dixeris, praeueniat magnitudo? res simul congruunt simulque concurrunt, nec est quod dignum proferendum esse uideatur. ita inpetus orationis audentis uelut inplicatos inretitosque obuiam ex aduerso martyrii exempla tenuerunt. quae uox, quae latera, quae uires instar muneris tanti capiant sustinere? confessione uocis unius aduersa succumbunt, laeta proueniunt, patent regna, parantur imperia, deuinciuntur poenae, mors subigitur, uita profertur et infestantis inimici repugnantia arma soluuntur. si delictum est, occidit: si crimen, absistit. unde, quaeso uos, uestris hoc mentibus ponderate tantumque de nostra oratione percipite quantum sciatis uos posse sentire.