Latin
26
Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii 26
Unproofread scanNot analysed yet
Considerate igitur quid sit, carissimi fratres, omnem martyrii dignitatem sensibus uestris animisque proponite. ecce enim in passione cuiuslibet uocati gaudent iam pridem acciti e saeculo martyres, gaudent bonorum omnium nuntii, gaudent pariter electi. ibi laetatur milite suo Dominus, laetatur teste nominis sui Christus. parum est quod dico, fratres carissimi, parum est. ita magna mihi ratio in hoc genere dicendi ac moles admiranda suscepta est: sed arbitrii, quaeso . uos, grauitas ab intentione propria non desit, sciens tantum de martyrio posse dici quantum potuerit aestimari. unde et haec sola exequendae laudis fuit causa. ,non quo parem me gloriae eius adque idoneum iudicarem, sed quod tantam illic cernerem esse uirtutem, ut etsi parum de eo dicerem, plurimum me dixisse profiterer. nam praeferatur licet bono fidei custodita institia melioremque se inter omnium laudes uirginitas inmaculata cognoscat, cedant tamen necesse est martyrio uniuersa ac sanguini summittanturque cruori. illi elegerunt bonum, hi imitati sunt Christum.