Latin
30
Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii 30
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque, carissimi fratres, licet sit hoc totum dominicae promissionis et muneris licetque tribuatur ex alto nec capiatur nisi eius imperio, sed nec aut mente concipi aut exprimi uerbis aut oratione percurri aut quibuslibet eloquentiae uiribus possit inpleri: tamen erit hoc beniuolentiae uestrae, erit caritatis et amoris, si uolueritis nostri memores esse cum in uobis Dominus martyrium coeperit honorare. uos intra se sanctum illud altare, uos intra se magna illa uenerandi nominis sedes ueluti sinu quodam gremii amplectentis includit, uos imperia perennis temporis sustinent et illud quod regnaturi semper estis et uicturi. o beati et quibus uere sunt dimissa peccata, si tamen qui Christi conpares estis aliquando peccastis. o beati quos a primordio mundi Domini sanguis infecit et quos merito splendor iste niuei amictus induerit et candor stolae ambientis ornarit. uideor denique ipse mihi iam cernere proque arbitrio mentis humanae ante oculos et aspectum diuinum illud mihi et insigne concurrit :uideor inquam mihi iam cernere ut ille uerus nobilis numerus Christi sui gloriam iterque comitetur. ibit ante ora eius felix caterua uictorum et se densantibus turmis uelut solis exortu totum inluminatum agmen inferet potestatem. et utinam perabiecto aliquando istud mihi uidere contingat: sed hoc Dominus poterit efficere quod uobis petentibus creditur non negare.