Latin
7
Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii 7
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim dubium est quantum a Domino consequantur qui saluti suae nomen Dei praetulerunt, ut in illa iudicii die meliores cruor faceret et sanguis suus ∗∗∗esse monstraret. mors quippe integriorem facit uitam, mors magis deducit ad gloriam. sic quotienscumque** lactentibus stipulis distenta imbribus frumenta turgescunt, fecundae messes coguntur aestate ,sic quotiens ferro uitis absciditur, erumpentibus pampinis melius una uestitur. nam et in aduentum prouenturi temporis cedit quidquid iniuria sua proficit. flammas quippe plerumque agis iuuit inmittere quo calor euagantis incendii caeca terrae spiramenta laxaret: iuuit leues stipulas crepitanti igne torrere ut sic se altius grauida seges tolleret, parturientibus culmis densior arista floreret. igitur talis et martyrii primo casus, postmodum fructus est, qui morte uitam condemnat ut uitam morte custodiat.