Latin
1
Pseudo-Cyprian, De Pascha Computus 1
Unproofread scanNot analysed yet
Multo quidem non modico tempore anxii fuimus et aestaantes non in saecularibus sed in sanctis et diuinis scripturis quaerentes inuenire, quisnam esset primus dies noui mensis, in quo mense praeceptum est Iudaeis in Aegypto pro XIIII luna immolare Pascha. adnuit itaque sanctissimus qui id uidit, et inuenimus. inuenimus autem per ipsius omnipotentis Dei patris immensam bonitatem et iustitiam et Christi filii eius Domini et Dei nostri incomparabili misericordia, qui propter peccata nostra obaudiens suo patri exposuit animam suam: cum qua resurgens a mortuis die tertia pollicitus est discentibus suis uitam aeternam et dedit pignus spiritus sancti gratiam credentibus in passione et resurrectione sua. in quo spiritus ipse Dominus uolentibus id est totis fidei uiribus quaerentibus semis suis reuelat alta mysteria et manifestat obscura sacramenta. ac propterea credentes et pro certo scientes quia nihil denegat Deus, sed unicuique uolenti et desideranti praestat sicuti et uult, commisimus nos in rem tam laboriosam: in qua re non derelicti sed potius ab ipso Deo inspirati uolumus amantibus et adpetentibus studia diuina ostendere numquam posse Christianos a uia ueritatis errare et tamquam ignorantes quae sit dies Paschae post Iudaeos caecos et hebetes ambulare, cumque a Deo nos euidenter incipiamus, non tantum primum diem, quo in Aegypto agnus occisus est ostendere, sed et praeterea futuri temporis dies Paschae Iudaeorum et Christianorum demonstrare. incipiamus itaque, dilectissimi fratres, ab Exodi lectione: in qua lectione recognoscimus ipsum Deum et Dominum ad Moysen et Aaron fratrem eius in terra Aegypti dixisse: mensis hic initium mensium primus erit uobis in mensibus anni. fare ad omnem synagogam filiorum Israel dicens: decimo die mensis huius accipiant sibi singuli per domos tribuum ouem per domum: et si exigui erunt in domo ut non sint sufficientes ad ouem, adsumet secum uicinum proximum suum: per numerum animarum singuli quod sufficiet sibi computabunt in ouem. immaculatum perfectum masculum anniculum erit uobis. ab agnis et ab haedis accipietis. et erit uobis obseruatum usque ad quartum decimum diem mensis huius, et occidet eum omnis uulgus synagogae filiorum Israel ad uesperam: et accipient de sanguine, et ponent super duos postes et super liminaria in domibus, in quibus eum edent in ipsis: et edent carnes istas nocte assatas igni. ,azyma cum amaritudine edent. non edetis de eis crudam neque coctam aqua, nisi assatam, caput cum pedibus et interaneis, nihil derelinquetis ex eis in mane, et os non confringetis ab eo: quae autem derelicta fuerint de eo usque in mane, igni cremabuntur [ex intestinis eius uorabitis post suam occisionem]. sic autem comedetis eum: lumbi uestri praecincti et caligae uestrae in pedibus uestris et bacula uestra in manibus uestris, et edetis eum festinanter: Pascha est enim Domini.