Latin
10
Pseudo-Cyprian, De Pascha Computus 10
Unproofread scanNot analysed yet
Hic est Christus Iesns qui secundum carnem Abrahae fuit filius in cuius mysterio centenario patri natus Isaac super humeros suos portauit lignum: ut ex eo demonstraretur et aduersarios expugnari et credentes salutem consequi per lignum id est per crucis signum. ipse est Abraham, cui dixit Deus: in semine tuo benedicentur omnes nationes terrae. numquid ergo aliquis in Isaac misericordiam consequitur? non, sed omnis homo credens Deo in Christo benedicetur. et ideo Abraham qui a Deo Domino dictus est propheta, cum manifeste sciret in sacramento Christi centenario sibi natum filium, qui post diem tertium mortem euacuauit et illum fortem et inimicum nostrum uinxit: denumerauit uniuersos uernas suos, et propter centenariam natiuitatem triplicauit C et fecit signum T, quibus et adiecit XVIQ i. e. ιη in nomine Iesu, et aduersarios expugnauit et filium fratris sui Loth de captiuitate eorum liberauit. et merito ipse Dominus et magister noster dicebat Iudaeis: si filii ii A brahae estis, facta patris uestri facite. at illi itaque qui haec a Christo audierunt non Abrahae sed diaboli facta iniqua facere elegerunt. ac propterea gentes facta patris sui Abrahae facientes cum signo crucis et nomine Iesu quotidianis diebus aduersus angelos apostaticos expugnantes sermone Dei armati de captiuitate Satanae liberant homines. ipse est Abraham qui LXXV annorum credidit uocatus, et quamuis multos id est tamquam stellas caeli filios habere ab ipso Deo sit praedictus, tamen per unicum filium eius, cuius imaginem portabat illo agnus immaculatus in Aegypto occisus, et ipse protoplastus Adam et omnis homo credens misericordiam a Deo est consecutus.