Latin
14
Pseudo-Cyprian, De Pascha Computus 14
Unproofread scanNot analysed yet
una. haec est ergo hebdomas nna quam segreganit angelus de LXX et posuit in nouissima saeculi tempora. quam hebdomadam recognoscimus habere annos septem: in quibus oportet primo Enoch et Eliam uenire, et per suam prophetiam magnae multitudini euangelium id est nouum testamentum confirmare. sic etenim audiuimus angelum Danielo dixisse: confirmabit testamentum multis hebdomas una. et in dimidio, inquit, hebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio. dimidium autem hebdomadis tempus et tempora et dimidium temporis ostendit: quod est triennium et menses sex, qui sunt dies secundum Apocalypsin mille CCLX. in quibus diebus ille antichristus magnam faciet uastationem: et ideo tunc nemo Christianorum poterit Deo sacrificium offerre, quoniam ipse antichristus incipiet in templo Dei consedere et ignorantibus se Deum affirmare: quom oportet legum Dominum et saluatorem nostrum spiritu oris sui interficere et praesentia aduentus sui euacuare et in ipso mundum consummare, sicut scriptum est: et super illud sanctum execratio uastationum, et usque ad consummationem temporis consummatio dabitur super hanc uastationem.