Latin
21
Pseudo-Cyprian, De Pascha Computus 21
Unproofread scanNot analysed yet
Debemus ostendere et id ipsum non fuisse nacuum, sed in salutem nostram fuisse praeostensum. in die enim quarto quando factus est sol, ipso die et luna facta est XV, altero autem die fuit XVI, tertio uero XVII: et sic plasmatus est Adam de terra, qui per suam inobedientiam non tantum sibi sed et nobis arcessierat mortem iniquam: quam mortem Dominus noster Iesus conculcans passus est luna XV, et requieuit in corde terrae XVI: tertio autem die luna XVII inuenta reuersus est ab inferis de terrae fundamentis: et sic ipsi Adae et omnibus credentibus in se restituit uitam aeternam. quomodo autem per solis cursum temporis signum tau et tempus passionis demontratum est, sic et per cursum lunae tertius dies resurrectionis eius euidenter ostensus est. a die enim primo in quo facta est luna quinta. decima exinde per dies XV uisa est in caelo: sextodecimo autem die, sicut in anno XVI imperii Tibern Caesaris, uelut mortua non est ab hominibus uisa, similiter et XVII die non est uisa, duodeuigesimo autem in similitudine et in nomine ipsius Iesu et ipsa post tertium diem ad uesperam restituta resurrexit, et nostram omnium resurrectionem futuram ad uesperam id est in nouissima saeculi hora demonstrauit.