Latin
3
Pseudo-Cyprian, De Pascha Computus 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ipsum quidem euidenter incipiet nobis ostendere sancta et diuina Geneseos scriptura dicens: in principio fecit Deus caelum et terram. terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Dei superferebatur super aquas. et dixit Deus: fiat lux. et facta est lux. et uidit Deus lucem quia bona est. et diuisit Deus inter lucem et inter tenebras. et uocauit Deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. et facta est uespera et factum est mane dies unus. referendo igitur et insinuando nobis sancta scriptura ipsum Dominum diuisisse inter lucem et tenebras, id est inter diem et noctem euidenter ostendit hunc esse primum diem et sequentem eius noctem, inter quos omnium artifex aequaliter hoc est irreprehensibiliter diuisit.