Latin
5
Pseudo-Cyprian, De Pascha Computus 5
Unproofread scanNot analysed yet
Volentes igitur hunc mensem uero ostendere, unde incipiat et ubi finiat, reuertamur ad Genesim, quae retulit nobis ipsum Dominum diuisisse inter primum diem et primam noctem. unde recognoscimus et inter secundum et inter tertium diem et noctem neminem alium. nisi ipsum Dominum diuisisse, et sic a quarto die hoc officium soli et lunae iniunxisse. ipsa sunt enim duo luminaria maiora, de quibus Dominus dixit: fiant luminaria in firmamento caeli ita ut luceant super terram, et diuidant inter diem et noctem, et sint in signis in temporibus et in diebus et in annis, et sint in splendore in solidamento caeli, ita ut luceant super terram. et sic est factum. et fecit Deus duo luminaria maiora, luminare maius initium diei et luminare minus initium noctis etc. haec sunt autem duo luminaria, quae non tantum hoc officium acceperunt, ut diuidant inter diem et noctem, sed et ut sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis.'