Latin
7.1 to 7.29
Pseudo-Cyprian, De Pascha Computus 7.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
Hac itane ratione non sua sed Dei sapientia instructi Hebraei circa cursum lunae iuxta regulam primam Graecorum more Aegyptiorum, et non secundum epactas lunares, non potuerunt errasse et ideo quando primum in Aegypto pridie id. Apr. secunda feria XIIII luna immolauerunt Pascha, suppleto primo anno eorum non potuerunt pridie id. Apr. celebrare Pascha, quoniam non XIIII sed XXV inuenta est ab eis luna. itaque quaerentes XIIH necesse habebant immissis XVIII diebus pridie kl. Maias inuenire XIIII lunam. sed ne secundo mense inciperent agere Pascha et non primo mense, qui est a XVI kl. April. usque in XVII kl. Maias, de XXV diebus lunae retrorsum computantes id est XI dies ipsius lunae deducentes inuenerunt XIIII luna et sexta. feria, kl. Apr., qui fuit annus communis et primus. secundo anno item communi XII kal. Apr. III feria: tertio autem anno non retrorsum computantes, ne excederent XVI kal. Apr., qui est dies primus mensis primi, et in mensem XII praeteriti anni inciderent, aliter computauerunt. hic enim fuit annus, in quo non XIX, sed deducto uno XVEQ dies eos immittere oportebat. quis autem hic unus de XVIIII qui deducitur dies, dicemus per Dei gratiam. primo enim tempore, quando in Aegypto obseruata est Pascha, fuit ipso anno debitum quadrans: primo anno sequente factum est semis: secundo anno adiecto factum est dodrans: tertio autem anno factum est as: tertius igitur annus in pinace, in quo modo bissextus et embolismus ÎDnonitur. in quo anno Pascha XHII luna VI id. Apr. et II feria fuisse ostenditur: quarto anno communi V kal. April. feria VI: item quinto anno communi XIIII luna XVI kal. April. feria III: sexto anno embolismus non. April. feriall: septimo anno bissext.