# De Pascha Computus 7.30-46

Pseudo-Cyprian, De Pascha Computus, 7.30 to 7.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-pascha-computus/7.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-pascha-computus/7.30

VIIII kal. Apr. feria VI: octauo anno embolismus pridie idus April. feria V. ecce itaque, quomodo superius computauimus quod post annos octo V kal. Apr. iterum inuenta est XV luna. sic post annos octo pridie idus Apr. inuenta. est XIIII luna et feria non secunda quomodo ante sed quinta est inuenta. et ideo secundum eundem pinacem non per octo annos sed per annos sedecim ad diem suum primum redire ostendimus: et in eo bissexti annos secundum cursum solis siue errore ignorantium notauimus. qui et ipse XVI annis suppletis licet ad certum diem suum immisso embolismo cum XIIII luna occurrit, tamen ad secundam feriam non occurrit sed ad primam. sic aeque secunda sedecennitas suppleta occurrit ad septimam feriam, tertia uero feria sexta, quarta autem feria quinta. quinta sedecennitas feria quarta, sexta sedecennitas feria quarta, septima autem, cum suppleuerit annos CXII, reuertitur ad pridie id. Apr. et inuenitur luna XIIII et feria II. hi ergo sunt anni CXII in quibus gyrantes et a primo die Paschae obseruato in Aegypto computantes annos usque ad Christum peruenimus, et diem passionis et resurrectionis eius ostendimus.

---

Pseudo-Cyprian, De Pascha Computus, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa009/stoa0104p.stoa009.opp-lat1.xml.
