Latin
1.1 to 1.9
Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 1.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Non debere denuo baptizari qui semel in nomine Domini Jesu Christi sint tincti. I. Animadverto quaesitum apud fratres quid potius observari oportet in personam eorum qui iu haeresi quidem, sed in nomine Dei nostri Jesu Christi sint tincti; postmodum inde digressi, et suppliciter ad Ecclesiam Dei advolantes, totis praecordiis poeni- tentiam agerent; et erroris sui damnationem nunc demum intelligentes auxilium salutis ab ea implorarent; utrum vetustissima consuetudine ac tradi- tione ecclesiastica, post illum quod foris quidem, sed in nomine Jesu Christi Domini nostri (2) acce- perunt baptisma, tantummodo imponi eis manum ab episcopo ad accipiendum Spiritum sanctum suffi- ceret, et haec manus impositio signum fidei iteratum atque consummatum eis praestaret: an vero etiam iteratum baptisma his necessarium esset, tanquam nihil habituris si hoc quoque adepti ex integro non fuissent, perinde ac si nunquam baptizati in nomine Jesu Christi forent. Ideoque nonnulla super hac nova quaestione scripta aut rescripta esse jacta- bantur, quibus utraque pars ad destruenda aliena summo studio nitebatur. In quo genere quaestionis, ut mihi videtur, nulla omnino potuisset controversia aut disceptatio emergere, si unusquisque no- strum contentus venerabili Ecclesiarum omnium auctoritate et necessaria humilitate nihil innovare gestiret, cum locum contradictioni non quemlibet animadverteret. Namque omne quod et anceps et ambiguum et in diversis sententiis prudentium ac fidelium virorum constitutum est, contra priscam et memorabilem cunctorum eme- ritorum sanctorum et fidelium solemnissimam ob- servationem judicatur, damnari utique debet, cum in re olim composita et ordinata quodcunque est illud quod contra Ecclesiarum quietem atque pacem in medium producatur nihil (praeter) dis- cordias et simultates et schismata allaturum: ubi nullus alius fructus reperiatur nisi hic solus, ut unus homo, quicumque ille est, magnae prudentiae et constantiae esse apud quosdam leves homines inani gloria praedicetur, et haereticorum stupore (3) prae- ditus, quibus hoc unicum perditionis solatium est si non soli peccare videantur, errores et vitia uni- versarum Ecclesiarum correxisse apud simillimos sui et compares celebretur.