# De Rebaptismate 1.10-18

Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate, 1.10 to 1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/1.10

Haereticorum enim om- nium hoc studium atque propositum est, sanctis- simae Matris nostrae Ecclesiae ejuscemodi et plurimas quantas calumnias nectere, et invenisse aliquid quod ei crimini vel etiam leviter dari posset sum- mam gloriam ducere. Quod cum nullum sanae men- tis fidelium tenere, vel maxime nullum omnino in quocunque clero constitutum (4), ac multo magis episcoporum, audere deceat; monstri simile est ipsos episcopos talia scandala cogitare et turpitudinem Matris Ecclesiae, si quam putant in hoc negotio esse, contra praeceptum legis et omnium Scriptu- rarum nimis irreverenter cum ipsa ipsorum turpi- tudine et periculo non vereri detegere, quanquam nulla sit in hoc nisi in errore ipsorum illorum turpitudo Ecclesiae. Itaque deterius delinquitur ab hominibus ejusmodi, si id quod in observatione an- tiquissima ab iis (5) tanquam non recte fiat repre- henditur, et ab his qui ante nos fuerunt, tum etiam a nobis recte observatum esse et observari mani- feste ac fortiter ostendatur; ita ut etsi paribus ar- gumentis ex utraque parte congrederemur, tamen quia non poterat id quod innovabatur sine dissensione fratrum et damno ecclesiastico consistere, utique non debeat contra fas, quod aiunt, et nefas id est contra bonum et aequum, Ecclesiae Matri quasi macula temere inffligi, eisque qui hoc attentarent audaciae hujus atque impietatis ignominia merito deberet ascribi. Sed quoniam non est in nostra po- testate ut secundum praeceptum Apostoli (I Cor. I 10) idipsum dicamus omnes, neve sint in nobis schi- smata; tamen in quantum possumus connitimur hu- jus tractatus statum demonstrare, et turbulentis, hominibus ut vel nunc suum negotium agere inci- piant persuadere, consecuturis plurimum etiam, nobis, si hoc quoque consilia sano tan- dem voluerint acquiescere. Et ideo quaecunque sanctarum Scripturarum ad hanc partem perti- nentia sunt capitula necessario in unum congere- mus, et quae videntur esse diversa aut varia, quantum poterit, manifeste inter se conglutinabi- mus, et utilitatem ac commodum singulorum pro mediocritate nostra examinabimus, ut accendi (6).

---

Pseudo-Cyprian, Liber de rebaptismate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa010/stoa0104p.stoa010.opp-lat2.xml.
