# De Rebaptismate 10

Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate, Section 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/10

X. Praeterea quid dicturus es de his qui plerum- que ab episcopis pessimae conversationis baptizan- tur: qui tamen tandem, c…m Deus voluerit, in sce- leribus suis convicti, etiam ipso (24) aut prorsus etiam communicatione privantur? Aut quid statues de eis qui ab episcopis prave sentientibus aut impe- ritioribus fuerint baptizati? quando non ad liquidum et integre vel etiam aliter quam oportet in tradi- tione sacramenti fuerint locuti; certe aut interro- gaverint quid, aut interrogantes a respondentibus audierint quod minime ita interrogari aut respon- deri debet: quod tamen non valde illam nostram rectam fidem laedat, sed non tam ornate ut tu et composite, isti quoque simpliciores homines myste- rium fidei tradant. Dicturus es enim utique pro tua singulari diligentia, hos quoque denuo bapti- zandos esse, cum maxime eis res desit aut obstet quominus inviolabile illud divinum mysterium fidei intemeratum possint accipere. Sed enim virorum op- time (25) reddamus et permittamus virtutibus coelestibus vires suas, et dignationi divinae maje- statis concedamus operationes proprias, et intelli- gentes quantum in ea sit emolumentum, libenter ei acquiescamus. Et ideo cum salus nostra in bapti- smate spiritus, quod plerumque cum baptismate aquae conjunctum est, sit constituta, siquidem per nos baptisma tradetur, integre et solemniter et per omnia quae scripta sunt assignetur, atque sine ulla ullius rei separatione tradatur; aut si a minore clero per necessitatem traditum fuerit, eventum exspectemus ut aut suppleatur a nobis aut a Domino supplendum reservetur; si vero ab alienis traditum fuerit, ut potest hoc negotium et ut admittit, cor- rigatur: quia Spiritus sanctus extra Ecclesiam non sit, fides quoque non solum apud haereticos, verum etiam apud eos qui in schismate constituti sunt sana esse non possit. Idcircoque poenitentiam agentibus correctisque per doctrinam veritatis et per fidem ipsorum, quae postea emendata est purificato corde eorum, tantummodo baptismate spiri- tali, id est manus impositione episcopi et Spiritus sancti subministratione, subveniri debeat; signum quoque fidei integrum hoc modo et hac ratione tradi in Ecclesia merito consuevit; ne invocatio nominis Jesu quae aboleri non potest, contemptui a nobis videatur habita: quod utique non oportet; quanquam talis invocatio, si nihil eorum quae me- moravimus secutum fuerit, ab operatione salutis cesset ac vacet. Dicente enim apostolo unum esse baptisma (Ephes. IV, 5), necesse est invocatione nominis Jesu perseverante; quia non potest a quoquam hominum quae semel invocata est auferri, si eam contra decretum apostolorum geminare ausi fueri- mus nimietate praestandi imo superaddendi bapti- smatis studio: si ille qui ad Ecclesiam revertitur nolit denuo baptizari, futurum est ut defraudemus baptismate spiritali eum quem putamus defraudandum non esse baptismate aquae.

---

Pseudo-Cyprian, Liber de rebaptismate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa010/stoa0104p.stoa010.opp-lat2.xml.
