Latin
Section 13
Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 13
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. Quodcunque (29) enim in homine ultimum in hac specie deprehensum fuerit, in illo quis no- strum judicari necesse habebit, abolitis et oblitteratis omnibus quae prius gessit. Et ideo cum in martyrio tanta sit mutatio rerum in momento temporis, ut in re perquam veloci possint mutari universa; nemo sibi blandiatur qui occasionem amiserit gloriosae salutis, si forte se ab ea excluserit propria sua culpa: sicuti et ilia uxor Lot, quae similiter in angustiis rerum contra praeceptum angelorum tantummodo post se respexit, et tumulus salis facta est. Qua ratione etiam ille haereticus qui confitendo Christi nomen trucidatur, nihil postea potest corrigere, si quid de Deo aut de Christo malo senserit, cum in alium Deum vel in alium Christum credendo semetipsum fefellit, confessor non Chri sti, sed solitario Christi nomine; quando et Aposto- lus consequenter dicat: Et si corpus meum tradidero, ita ut exurar igni, dilectionem autem non habeam, nihil proficio (I Cor. XIII, 3). Quia hoc facto nihil proficit qui non habet dilectionem ejus Dei et Christi, qui per legem et prophetas et in Evan- gelio in hoc modo praedicatur: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota cogitatione tua, et diliges proximum tibi tam- quam te. In his enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37-40). Sicut et Joannes Evangelista dicit: Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum; quia Deus dilectio est (I Joan. IV, 7-8). Sicuti et Deus ait: Ita enim dilexit Deus mundum ut Filium suum uni- cum daret, ut omnis qui in eum crederet non periret, sed haberet vitam aeternam (Joan. III, 16). Ut ma- nifeste appareret eum qui hanc diligendi nos et di- ligendi a nobis dilectionem in se non habeat, inani confessione et passione nihil proficere quam ut ipsa (30) apparet et constat haereticum esse qui in alium deum credat sive Christum alium accipiat, quam quem Scripturae Novi et Veteris Testamenti mani- feste praedicant, quae Patrem omnipotentem creato- rem omnium et Filium ejus sine obscuritate annun- tiant. Eveniet enim eis ut alii ab alio Deo salutem exspectanti: tunc demum contra opinionem suam a Christo Dei Patris omnipotentis creatoris Filio quem blasphemaverunt, in poenam aeternam dam- nentur, cum judicare Deus coeperit absconsa homi- num secundum Evangelium per Christum Jesum; eo quod in ipsum non crediderint, licet ipsius no- mine abluti sint.