Latin
15.1 to 15.15
Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 15.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Et quoniam videmur omne baptisma spiri- tale trifariam divisisse, veniamus etiam ad proba- tionem narrationis propositae, ne videamur proprio sensu et temere hoc fecisse. Ait enim Joan- nes de Domino nostro in Epistola sua nos docens: Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus, non in aqua tantum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est qui testimonium perhibet, quia Spiri- tus est veritas (34); quia tres testimonium perhibent, Spiritus et aqua et sanguis. Et isti tres unum sunt (Joan. VI, 8). Ut ex illis colligamus, et aquam prae- stare (Spiritum) solitum, et sanguinem proprium hominibus praestare Spiritum solitum (35), et ipsum quoque Spiritum praestare Spiritum solitum. Nam cum effundatur aqua sicuti et sanguis, spiritus etiam effusus sit a Domino super omnes qui crediderunt, utique et aqua et nihilominus proprio sanguine, tunc deinde et Spiritu sancto possunt homines ba- ptizari. Ait enim Petrus: Sed hoc est quod dictum est per prophetam: Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam Spiritum meum super omnem car- nem, et prophetabunt filii eorum et filiae eorum, et juvenes visiones videbunt, et seniores somnia somnia- bunt. Et quidem super servos et super ancillas effun- dam de Spiritu meo (Act. II, 17, 18). Quem Spiritum in Veteri Testamento, non quidem passim nec effuse, sed communicatum cum aliis, aut etiam sponte in- siluisse in quosdam homines, vel induisse illos vel fuisse super eos deprehendimus, sicuti Moysi de septuaginta presbyteris a Domino dictum esse ani- madvertimus: Et auferam Spiritum qui super te est, et imponam super eos (Num. XI, 17). Propter quod etiam secundum pollicitationem suam Deus ab alio ex Spiritu qui super Moysen fuerat, impo- suit super illos, et prophetaverunt in castris: Quod Moyses, ut homo spiritalis, ita contigisse gaudebat, licet ab Jesu filio Nave ut huic rei intercederet invito suadebatur, et idcirco non fuisse permotus.