# De Rebaptismate 15.16-23

Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate, 15.16 to 15.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/15.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/15.16

Porro autem in libro Judicum, item in Regnorum libris animadvertimus super plerosque aut fuisse spiritum Domini aut insiluisse in eos, tanquam su- per Gothoniel, Gedeon, Jephthe, Samson, Saul, David et caeteros alios. Quod usque adeo ita se ha- bet, ut Spiritus sancti sponte accedenti ab eis liber- tatem ac facultatem manifestissime nos Dominus docuerit dicens: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat aut quo vadat (Joan. III, 8). Ita ut idem Spiritus etiam super in- dignos quoque sui nonnunquam inveniatur esse: non utique otiose nec sine ratione, sed necessariae alicujus operationis gratia, sicuti super Saul fuit, super quem factus est Spiritus Dei, et prophe- tavit. Quanquam posteriore tempore postquam re- cessit ab eo Spiritus Domini, et postquam angebat eum spiritus malignus a Domino, quoniam tunc ad hoc postremus venerat post nuntios quos ante assi- due praemiserat ut interficeret David: qui idcirco inciderunt in chorum prophetarum et prophetave- runt, ne id quod jussi fuerant perficere possent aut vellent. Quod admirabili ratione per voluntatem Dei spiritum qui super illos omnes fuit, credimus operatum esse. Qui spiritus implevit etiam Joannem Baptistam adhuc ab utero matris suae, et incubuit super eos qui cum Cornelio centurione erant prius- quam baptizarentur aqua. Ita dum cohaeret baptismati hominum, Spiritus sanctus aut antecedit aut sequitur, vel cessante Baptismate aquae, incumbit super eos qui credunt, dat nobis consilium quod aut ex integro rite baptisma servare, aut forte dato a quocunque in nomine Jesu Christi baptismate sup- plere id debeamus, custodita nominis Jesu Christi, sicuti plenissime exposuimus, sanctissima invoca- tione, custodita praeterea tanti temporis, tot viro- rum, veneranda nobis consuetudine et auctoritate.

---

Pseudo-Cyprian, Liber de rebaptismate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa010/stoa0104p.stoa010.opp-lat2.xml.
